Charter Document - 02360101

Charter Document - 02360101


Charter Number: 02360101
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1211
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod controversia verteretur inter capitulum Altissiodorense et homines suos de Merriaco et Egliniaco in presencia nostra sopita est in hunc modum Quod ipsi homines predictarum villarum concesserunt in presencia nostra quod in terra capituli et in hominibus ad capitulum pertinentibus posset decanus et capitulum talliam facere pro domino papa pro nobis pro defensione terre sicut hactenus consueverunt Quia iste tallie concesse sunt coram nobis pro emptione cujuslibet possessionis vel redditus possunt talliam facere in hunc modum Videlicet quod si capitulum fecerit empcionem centum librarum vel amplius decanus si fuerit presens vel maior persona ejusdem ecclesie post ipsum que presens fuerit cum capitulo bona fide et in verbo veritatis eliget quatuor vel plures canonicos legitimos et fideles qui jurabunt decano si presens fuerit vel maiori persone post ipsum qui presens fuerit et capitulo quod bona fide talliam facient et quod plus non exigent ab hominibus suis pro empcione que facta fuerit quam pro empcione dederint et pro rationabilibus expensis quas pro negocio ad empcionem illam pertinente fecerint Predicti vero homines ordinacioni sicut dictum est facte ab electis canonicis tam super empcione quam super expensis predictis non potuerunt contradicere Et si predicti homines a supradictis conventionibus resilirent nos conventiones illas observari bona fide faceremus si vero predicti decanus et capitulum empcionem facerent minoris summe quam centum librarum non possent facere talliam super homines predictos pro illa empcione nec ipsi homines pro hujusmodi tallia reddenda si forte a predictis decano et capitulo fieret tenerentur Quod ut perpetuum robur obtineat sigilli mei auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam salvo jure nostro confirmamus Actum Parisius anno ab Incarnacione Domini MCC undecimo regni vero nostri anno tricesimo secundo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo signum Guidonis buticularii signum Bartholomei camerarii signum Droconis constabularii Data vacante cancellaria