Charter Document - 02360100

Charter Document - 02360100


Charter Number: 02360100
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1211
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod abbas et fratres de Deiloco omnimodum usuarium quod ipsi habebant in foresta nostra que sita est inter Arces et Cerisers nobis nostrisque successoribus inperpetuum quitaverunt Nos vero in hujus rei excambium ipsus dedimus et assignavimus centum sexaginta arpennos nemoris in eadem foresta versus abbatiam de Deiloco sitos et ab ipsis libere et quiete jure perpetuo possidendos Insuper eisdem de Deiloco fratribus concedimus habere pasturam animalium suorum et pastionem poccorum in illa parte nostra quam habemus in predicta foresta preterquam in talleicio donec habeat quatuor annos Quod ut firmum sit stabile sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam precepimus confirmari Actum apud Miledunum anno Domini MCC undecimo regni vero nostri anno tricesimo secundo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Guidonis buticularii S Bartholomei camerarii S Droconis constabularii nostri Data vacante cancellaria