Charter Document - 02360097
Charter Number: | 02360097 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Autissiodori et Tornodori notum facio universis presentibus pariter et futuris quod constitui et concessi quod de cetero nullum vinum vendetur apud Tornodorum ad bannum Cum autem venerabilis domina mea Matildis quondam comitissa Tornodori modo Fontis Ebraudi sanctimonialis in bannis qui solebant esse apud Tornodorum quadraginta libras haberet ita condictum est et constitutum quod burgenses Tornodori singulis annis dicte comitisse reddent in mense martio viginti libras Autissiodorenses et similiter in mense augusto viginti libras has autem quadraginta libras singulis annis capient burgenses prefati super communitatem hominum Tornodori ad voluntatem suam et si quid etiam ultra memoratam summam quadraginta librarum in dicta villa ceperint hoc eis sine occasione licebit facere et mittere in emendationem dicte ville Si qui vero habitantes apud Tornodorum vel habentes vinum in dicta villa in levata quadraginta librarum ad arbitrium dictorum burgensium mittere noluerint ipsi in villa Tornodori in martio vel in augusto vinum ad tabernam vendere non poterunt salva tamen libertate clericorum et militum Sciendum est preterea me constituisse et concessisse quod quicumque veniet apud Tornodorum causa vini emendi non capietur nec impedietur donec interdictum fuerit Ad hujus itaque rei confirmationem presentem paginam sigilli mei munimine roborari precepi Actum anno Incarnationis dominice millesimo ducentesimo decimo mense septembri