Charter Document - 02360096

Charter Document - 02360096


Charter Number: 02360096
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Declaration
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sanctissimo patri et Domino Innocentio Dei providentia summo pontifici P comes Autissiodor et Tornodor pedes oscula tam debita quam devota sanctitati vestre notum facio quod ego teneo et recognosco me tenere de karissima domina mea Blancha illustri comitissa Campanie et tenui de antecessoribus suis dominis Campanie Mailliacumcastrum et Betriacum quod est de castellaria Mailliaci et omnia feoda que sunt de castellaria Mailliaci videlicet Vaizernam cum pertinentiis suis et domum comitis Jovigniaci [de] Collangiis Vineosis et alia feoda que sunt alia de castellania Mailliaci quamvis episcopus Autissiodorensis quasdam litteras ostendat continentes quod ego teneo predictum castrum Malliaci de illo Sed dico et plane recognosco quod ille littere non sunt vere nec meo sigillo sigillate Litteras autem quas predicta domina mea inde habet super hoc quod Malliacum castrum et omnia feoda que sunt de castellaria Mailliaci ab ipsa domina comitissa teneo veras esse confiteor et meo sigillatas presentibus litteris festifi cantibus sigilli mei munimine roboratas Actum anno Gracie MCC decimo mense julio