Charter Document - 02360094

Charter Document - 02360094


Charter Number: 02360094
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Agreement
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Robertus de Corteniaco et Iterius de Thociaco de discordia et de omnibus querelis que versate erant inter eos pacem fecerunt ita quod dictus Robertus concessit se esse hominem ligium dicti Iterii de Blanolio sicut comes Sacri Cesaris homo suus erat de dicto Blanolio et de Moricornia sicut Willelmus dominus Moricornie homo suus erat de dicta Moricornia salva legietate dominorum suorum et ita scilicet quod domus dicti Iterii de Septem Fontibus et domus dicti Roberti de Meo Bosco per voluntatem illorum duorum stantes remanebunt et illi de cetero non firmare poterunt domos inter Chanpineolum et Sanctum Fergeolum Et istut feodum tenet dictus Iterius de nobis cum feodo Sancti Fergeoli Quod ut firmum et stabile perseveret sigilli nostri munimine confirmamus Actum Parisius anno Domini MCC decimo mense maio