Charter Document - 02360093
Charter Number: | 02360093 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Autissiodori et Tornodori et ego Y comitissa notum facimus universis presentibus et futuris quod donavimus et concessimus pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum sancte ecclesie Fontisebraldi in perpetuum centum solidos Valencenarum monete apud Ouen annuatim ad quindenam Sancti Remigii capiendos Sed quia dicte ecclesie Sibillam filiam nostram karissimam donavimus dictum redditum tenebit et habebit quamdiu vixerit et post Sibille decessum ad ecclesiam nominatam redditus predictus deveniet Hanc vero donationem Philippus et Robertus filii nostri laudaverunt et nos sigillorum nostrorum munimine presentem cartulam roboravimus Actum anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo decimo mense maio