Charter Document - 02360092
Charter Number: | 02360092 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est confirmatio domini regis super conventionibus de pace inter P comitem Altisiodori et ecclesiam Verzeliacensem et super conventionibus inter eandem ecclesiam et Petrum filium comitis Nos autem ad petitionem partium omnia supradicta sicut in predictorum P comitis et P clerici filii ejus autenticis continentur expressa et in presenti carta nostra sunt diligenter inserta rata habemus et ut in posterum perpetue stabilitatis robur obtineant sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus eo tamen modo quod dictus comes nobis cruentavit et se et terram suam erga nos exinde obligavit ut si ipse vel predictus clericus P filius ejus vel aliquis de parte eorundem dictis conventionibus contrairent nos super hoc ecclesiam Virzeliacensem bona fide juvaremus et propter hoc ad terram dicti comitis sine erga eum foris faciendo assignaremus et si constamenta vel expensas in hoc faceremus eas caperemus de terra sua absque erga eum forisfaciendo Predictus quoque abbas Virzeliacensis pro se et conventui suo firmiter promisit et creantavit et exinde litteras suas patentes nobis dedit quod neque nos neque heredes nostros per dominum papam per curiam ecclesiasticam super hoc aliquatenus molestabunt aut vexabunt Actum Parisius anno Domini [] MCCX regni nostri anni XXXI