Charter Document - 02360091
Charter Number: | 02360091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego M de Toquino notum facio universis presentibus et futuris contentionem fuisse aliquando inter me et monachos de Escharliis super territorio quod ex dono dominorum de Setpax possident et maxime super quibusdam brociis que sunt inter Escharlias veteres et forestam de abbatis quas in proprios usus monachi fossatis clauserant in quibus omnibus ego mihi et hominibus meis de Prissiaco vie trite consuetudinem quam obstruendo transtulerant usuarium et pastum animalium vendicare contendebam Cum autem aliquantum temporis durasset ista contentio tandem ex consilio curie Senonensis in dominum abbatem Fontisjohannis et dominum P de Chanvalum compromisimus Qui fidelissime querele decidende operam dantes et pacem reformare cupientes partibus convocatis rei veritatem indagantes utriusque partis testes adhibitos audierunt et auditis attestationibus diem proferende sententie mihi et monachis assignaverunt Interim ego cum meis consilium habens rei veritate diligentissime inquisita et comperta nichilque mei juris in predictis deprehendens querele illi perpetuo renuntiavi et laudante uxore mea cum liberis coram multis eam omnino quitavi Insuper et omnes injurias forefacta et emendationes que usque ad illam diem precesserant propria voluntate remisi Quod ut imperpetuum ratum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi anno incarnati Verbi MCCX