Charter Document - 02360089
Charter Number: | 02360089 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo dux Burgundie omnibus notum facimus quod inter nos et Hugonem abbatem et monachos S Martini Eduensis in hunc modum concordavimus super libertatem Sancti Martini Avalonis Omnes liberos homines ibi advenientes recipiemus Ita quod singuli eorum nobis reddent annuatim ad festum Sancti Germani quinque solidos unum sextarium avene ad mensuram fori Avalonis et pro hac consuetudine ab omni nostra exactione liberos eos et absolutos fecimus et a justicia et a dominio prepositi nostri de castro Avalonis emencipavimus et omnes consuetudines et inquietationes banni et totius exercitii eisdem relaxavimus Si vero contigerit homines nostros de castro Avalonis vel homines dicti abbatis illic advenire ego de meis hominibus voluntatem meam faciam et dicti abbas et monachi similiter de suis salvo tamen quod censum ipsorum scilicet quinque solidos et sextarium avene et justitiam per medium partiemur Spatium vero ville libere esse volumus a porta castri usque ad stagnum et per circuitum usque ad territorium de Plaesse et hinc inde usque ad pontem rivuli Victoris Medietas vero reddituum predictorum et omnium proventuum quocumque modo fuerint et medietas totius justitie erit nostra Reliqua vero medietas erit integre predictis abbati et monachis relicto eisdem monachis et concesso toto furnagio ejusdem ville si contigerit ibidem furnum fieri Claustro etiam dictorum monachorum de Avalone cum accinctu claustri ejusdem absque homines abergare ipsis absolute libero remanente Prepositum nostrum ibi habebimus et abbas in monachi suum qui sacramento confederati quotiens convitati fuerint redditus et proventus et justiciam per medium colligent et nichil omnino uni sine altero levare licebit Sciendum etiam quod querele et justitie que in dicto burgo exorte fuerint non in castro si in eodem burgo deducuntur et terminabuntur Hoc totum bona fide tenere et observare super sacrosancta juravimus et quod successores nostri duces Burgundie hoc idem sicut prescriptum est inviolabiliter teneant imperpetuum promisimus et decrevimus In cujus rei testimonium ut firmius teneatur huic cartule sigillum nostrum apponi fecimus Actum anno Gratie MCCX