Charter Document - 02360087

Charter Document - 02360087


Charter Number: 02360087
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus Dominus Ravierarum omnibus notum facio presentibus et futuris quod Herveus comes Nivernensis dedit mihi omnia que habebat apud Raverias in feodo in dominio et terras arabiles et pratum quod dominus Ravierarum commutaverat domino Asneriarum et feodum de Nuis quod Matheus de Taleci tenebat de comite in tria jugera terre de Campo Magneti de qua solebat esse contentio inter dominos Asnerarium et Ravierarum et centum libras pruvinensis monete Propter hoc quidem supradicta cepi castrum meum Raverias ab eo cum toto finagio suo tenendum ab ipso contra omnes gentes Idem vero comes non potest homines meos retinere de feodo quod ab ipso teneo neque comes qui Nivernis teneat Juravi etiam manu propria quod eumdem de castro meo Raveriis contra omnes homines bona fide juvabo Actum apud Maers anno Gracie MCC decimo