Charter Document - 02360086
Charter Number: | 02360086 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Complaint |
Date: | 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petit episcopus Senonensis pro domino rege falsam mensuram justiciam tomlii pedagii et minagii et omnium illorum qui non sunt de communia et justitiam cheminorum per terram et aquam et justiciam mercati et mercatorum et die mercati et in mercato forifacta de nocte et extra horam bannum et latronem Petit etiam emendam quam fecit Vitalis talliator et alii pro mercato vini vendito ad XII d Conqueritur de maiore Senonensi super eo quod cepit quadragarium de Mallei Regis pro puero leso et super eo quod cepit res Gaufridi Sof apud Pasqui extra communiam et quod cepit Perrotum carnificem et garcionem ejus pro porco inflato vendito et quod fecit clamari in foro domini regis ne aliquis emat in foro die mercati quousque campana communie sonetur et in [de] mercatum domini regis perditur et super eo quod inhibuit talemetariis ne capiant turonenses et super eo quod tenuit captum filium Lebaudi pro aqua missa in vino et quod noluit liberare mercatorem de Nivernis pro baillivis