Charter Document - 02360083
| Charter Number: | 02360083 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad succedencium memoriam et presencium utilitatem conservandam et augendam presidium litterarum inventum esse nemo sapiens qui dubitet Ipsarum proinde adnotacione ego Iterius miles cognomento Bornus notum facio tam futuris quam presentibus dominam Mabiliam uxorem meam cum in extremis ageret elegisse sibi sepulturam in cimiterio Beati Germani et per testamentum apud Marriacum et Monteniacum eidem ecclesie XXXV solidos censuales in elemosinam dedisse de quibus prefata ecclesia annuatim solvet quinque solidos ad Caritatem de Monte Autrico faciendam Isti triginta quinque solidi sunt sine venditionibus quos infirmarius Sancti Germani recipiet ad procurationem faciendam conventui in anniversario domine Mabilie Dedit eciam eidem ecclesie apud Sanctum Georgium hominem quemdam qui vocatur Gresle et uxorem ejus et infantes eorum numero septem cum omnibus heredibus qui nascentur ex eis Cum autem contigerit Petrum meum et prefate Mabilie filium in fata cedere dedit eadem domina jam dicte ecclesie alios xxx solidos apud Marriacum et Monteniacum In quibus sexaginta quinque solidos ex tunc habebit eadem ecclesia ventas fundus terre est Beati Germani que omnia ejus erunt post mortem jam dicti Petri Dedit eciam eidem ecclesie viginti bichetos avene et viginti septem sextarios vini annuatim eidem ecclesie solvendos Que omnia prefatus infirmarius annuatim recipiet et inde plenariam procurationem faciet conventui in anniversario domine Mabeline et Petri filii ejus Hanc autem elemosinam approbavimus et laudavimus ego et idem Petrus filius meus et auctoritate sigilli capituli Beati Stephani Autissiodorensis ecclesie Beati Germani in perpetuam possessionem concessimus et confirmari fecimus Actum anno incarnati Verbi MCCIX Vigilia Sancte Cecilie virginis et martiris
