Charter Document - 02360080

Charter Document - 02360080


Charter Number: 02360080
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Magister Philippus officialis curie Senon omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum facimus quod constitutis in presentia nostra venerabili viro Bartholomeo subdecano Carnotensis ex una parte et canonicis altaris Beate Marie de ecclesia Senonensi ex altera scilicet Stephano Willelmo Andrea Fulcone hinc inter fuit recognitum inter ipsos ad invincem de communi consensu hujusmodi pactiones intervenisse Prefatus Bartholomeus habebit in vita sua prata sita apud Gisiacum que sunt altaris prenotati et ipsis reddet annuatim quamdiu vixerit dictis canonicis vel eorum successoribus centum solidos parisienses de proventibus stallorum suorum que sunt contigua muro turris ecclesie Senonensis et muro curie domine archiepiscopi Senonensis De his autem centum solidis annuatim solventur ipsis canonicis quinquaginta solidos infra octavas Natalis Domini et quinquaginta solidos infra octavas nativitatis Beati Johannis Baptiste Quod si forte contigerit quocumque casu emergente eos non posse habere pecuniam prescriptam de eisdem stallis memoratus Bartholomeus tenebitur eis solvere de aliis rebus suis summam prenominatam annuatim terminis constitutis Si vero contigerit ipsum obire jam solutis quinquaginta prioribus solidis qui reddi debent infra octavas Natalis Domini heredes vel legatarii ejus habebunt fena dictorum pratorum si solverint quinquaginta solidos parisienses canonicis prenotatis infra octavas sequentis Sancti Johannis Baptiste proximas post obitum ipsius Post decessum vero ejusdem Bartholomei prata libere et sine contradictione revertentur ad predictum altare Actum mense junio anno Domini MCC nono