Charter Document - 02360078
Charter Number: | 02360078 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1208 - 1209 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus Comes Autissiodor et Tornodor universis notum facio presentibus et futuris quod cum pravo usus consilio terras et vineas et vinum quod ecclesia Fonteneti apud Tornodorum habebat cepissem et saisissem tandem inquisita diligentius veritate quod hoc injuste fecissem vinum illud quod ceperam dicte ecclesie monachis reddidi terras et vineas et omnia de quibus inter me ex ipsos controversia vertebatur eis bona fide quittavi et in pace dimisi laudans eis et confirmans omnia de quibus tunc investiti erant quando presens scriptum factum est in eadem villa Tornodori vel apud Autissiodorum ut ex deinceps absque omni conturbatione perpetua pace tenerent et possiderent Preterea de illata eis injuria me culpabilem reddidi et congruam satisfactionem eisdem exhibui et propria manu emendavi et ut hoc ratum et firmum in perpetuum habeatur presens scriptum sigilli mei munimine roborari precepi Actum est hoc anno Incarnationis dominice MCCVIII XIV Kal aprilis