Charter Document - 02360077

Charter Document - 02360077


Charter Number: 02360077
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Arnulphus Sancti Petri abbas notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum Hugo filius Do Muntuez veniens coram abbate Sancti Mariani Tegerium traxisset in causam super quadam domo quam idem Tegerius a patre predicti Hugonis emerat auditis hinc inde allegationibus pars utraque judicium sibi fieri postulavit Quod cum duabus vicibus dilatum fuisset eo quod judices concordare non poterant assignata fuit tertia dies vigilia videlicet Exaltationis Sancte Crucis sicut ab abbate et aliis prudentibus viris audivimus in qua ipse abbas sine dilatione judicium facere tenebatur Hac die abbas advocatis prudentibus viris apud Sanctum Stephanum ubi dies fuerat assignata ibidem usque ad horam et ultra horam expectavit paratus facere judicium et Tegerius paratus audire predicto Hugone non veniente nec pro se responsalem mittente Huic expectationi presens fui et inde testes sunt de canonicis Sancti Stephani Willelmus de Nerbona Aco Willelmus de Vienna Johannes Brisbarre Renaudus Abonis Magister Jacobus de Tornodoro et multi alii de laicis Colombus et Michael de Sancto Amatore Gaucerus Mucenbien Garnerus prepositus Sancti Mariani et alii multi Renerus etiam qui fuerat advocatus supradicti Hugonis in eadem causa presens fuit et expectavit nobiscum Actum anno Gracie MCC nono