Charter Document - 02360074
Charter Number: | 02360074 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Iterius de Tociaco omnibus tam presentibus quam futuris notum facio quod nobilis mulier Hodierna quondam uxor Girardi Grossi et filii ejus videlicet Willelmus Grossus miles et Girardus pro remedio animarum suarum et parentum suorum donaverunt domino meo Willelmo Autissiodorensis episcopo et successoribus suis episcopis Autissiodori in perpetuam elemosinam medietatem omnium rerum que habebant apud Charbuiam et Briciacum que partiebantur cum Matheo de Briciaco milite et residuam medietatem vendiderunt eidem sexaginta libras pruvinensis monete habendas in perpetuum et tenentur hoc facere laudari ab Humbaudo fratre suo qui profectus est ultra mare si rediret et si heres aliquis veniret qui vellet habere venditionem premissam ratione hereditatis ipsi tenentur dare episcopo decem libras pro pena si ipsum non garantirent Ego autem de cujus feodo erant omnia predicta ad petitionem eorum tam donationem prelibatam quam venditionem ratas habeo et prefato domino meo episcopo et successoribus suis episcopis Autissiodorensibus in perpetuum laudo concedo et presentis carte testimonio et sigilli mei impressione corroboro et confirmo Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo nono