Charter Document - 02360072

Charter Document - 02360072


Charter Number: 02360072
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus de Joigniaco notum facio tam presentibus quam futuris quod cum domina mea charissima Blancha comitissa Trecensis illustris se ad preces meas plegiam constituisset pro me erga dominum et patrem meum Willermum comitem Jovigniaci quod ratas tenerem et firmas conventiones illas quas habeo erga dictum patrem meum de trecentis libratis terre quas mihi assignavit sicut in litteris domini regis et in litteris ipsius comitisse plenius continuetur ego dicte comitisse confessi quod si pro plegeria ista aliquod damnum incurrerit idem se capiat ad feodum quod de ipsa teneo et aliam terram meam sine fidem suam mentiri In hujus autem rei testimonium presentes litteras fieri volui sigilli mei appensione munitas Actum anno Gratie millesimo ducentesimo octavo mense augusto