Charter Document - 02360070

Charter Document - 02360070


Charter Number: 02360070
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guillelmus comes Joviniaci notum esse volo omnibus presentes litteras inspecturis quod cum homines vel femine Sancti Mariani hominibus vel feminis meis de Quercu matrimonio jungebantur contentio tunc erat inter me et canonicos utrum ipsi habere deberent excasuras hominum vel feminarum suarum morientium sicut habere consueverant de illis qui hominibus vel feminis meis liberis matrimonio jungebantur Pro bono itaque pacis et pro utilitate tam eorum quam suorum hominum complacuit mihi et ipsis canonicis quod amodo quotienscumque homines vel femine Sancti Mariani hominibus vel feminis meis de Colungiis matrimonio conjungentur cujuscumque legis aut conditionis sint filii et filie ex ipsis nati et res eorum tam mobiles quam immobiles communes erunt mihi et canonicis et si duo filii vel plures fuerint cum tempus partiendi venerit filii illi et res eorum tam mobiles quam immobiles inter me et canonicos equaliter dividentur Si autem unicus filius vel filia fuerit et de superstite patre vel matre ipsius dubitetur quod non bene debeat custodire vel res illius de assensu canonicorum et meo filius ille vel filia alicui bono viro commendabitur qui ipsum nutriat et res ejus fideliter conservet et augeat Si vero ille filius communis vel filia sine herede morietur omnes res ejus inter me et canonicos equaliter dividentur Cum autem homines mei vel femine conjuncti hominibus vel feminis Sancti Mariani antequam filios vel filias procreent morientur ego sine contradictione excasiram habebo de meis et canonici similiter de suis Quum diu vero simul vixerint sive filios habeant sive non ego talliam faciam in meis et canonici similiter in suis Unica filia hominis mei Petri Botevielle que nata est de Ermengarde femina Sancti Mariani communis remanet mihi et canonicis et de assensu eorum et meo sicut supradictum est cum omni jure suo patri suo vel alteri debet commendari Pro hac compositione abbas et canonici de bonis ecclesie viginti libras pruviniensium michi donaverunt et quadraginta solidos consiliariis meis Quod ut ratum permaneat futuris temporibus et inconcussum presentem paginam sigilli mei appositione roboratam concessi ipsis canonicis habendam Hec autem compositio facta est mediante abbate Sancti Petri Actum anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo octavo