Charter Document - 02360069
Charter Number: | 02360069 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo dux Burgundie notum facio presentibus et futuris me laudasse et concessisse elemosinam quam dominus Petrus fidelis meus de Amancia fecit Deo et fratribus Templi de domo Salicis Iolent scilicet quod dicta domus Templi Salicis Iolent absque aliquid donando molat in molendino de Iolent quod fuit ejusdem Petri de Amancia et unum hominem ejusdem Petri apud Iolent scilicet Johannem Rivel et heredes ipsius Quod ut ratum habeatur presens scriptum sigillo meo confirmavi Actum est hoc anno Gratie MCC octavo