Charter Document - 02360068
Charter Number: | 02360068 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De gestis hominum grandis solet aboriri calumnia que nec scripto nec voce testium confirmantur Igitur ego J Tornodor decanus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Johannes capellanus Chichiaci et Guido Rufus frater ipsius vendiderunt quoddam pratum fratribus Quinciacensibus quod est situm juxta prata monachorum Chichiacensium bene et legitime secundum usum et consuetudinem patrie quando vero predicti fratres predictum pratum emerunt nunciatum fuit in ecclesia quod si aliquis in predicto prato jus haberet reclamaret set non fuit aliquis qui reclamaret De venditione vero ista receperunt Morinus et Martinus famuli Chichiacenses laudationes et venditiones quibus recipere pertinebat Istam vero venditionem concessit predictus J coram Galtero priore Chichiaci quondam abate Flaveniensi coram domino Milone de Sarreni preposito Sancti Michaelis Tornodorensis coram domino Teobaldo priore Leniaci ville coram magistro Gilone de Autissiodoro coram Andrea coram Ilaram coram Guiberto de Bettri sororio domini Johannis capellani Chichiaci coram Petro de Echemiliaco coram Martino Morino famulis Chichiacensibus et promisit se predictis fratribus predictum pratum erga omnes pro posse suo garantire Ne vero super venditione ista aliqua posset aboriri calumnia tam predictorum fratrum precibus quam predicti J Chichiaci capellani et G fratris ejusdem presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Actum incarnati Verbi anno MCCVIII