Charter Document - 02360066
Charter Number: | 02360066 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus Dei gracia Bituriensis archiepiscopus Aquitaniensis primas notum facimus presentibus et futuris quod nos in vita et incolumitate nostra quandam vineam quam apud Sanctum Priscum habebamus dilectis in Christo abbati et fratribus Pontiniac pro salute anime nostre dedimus et concessimus perpetuo pacifice possidendam ea devotione quod abbas qui pro tempore erit post obitum nostrum conventui Pontiniacensi in aliquo pitancie beneficio provideat anniversarii nostri die Ad majorem igitur firmitatem et evidenciam pleniorem presentem cartam fieri fecimus et sigilli nostri appositione muniri Actum anno Domini MCC octavo