Charter Document - 02360062
| Charter Number: | 02360062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1207 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos concessimus dilectis et fidelibus nostris B comitisse Campanie Guidoni Gasteble et Henrico de Malo Nido quod nos non poterimus aliquam villam novam facere neque societatem alicujus capere infra hos terminos scilicet a Dymonte usque Malleium Regis et inde usque ad Fontes juxta Saliniacum et inde usque ad Voisinas et inde usque ad Thoreniacum et inde sicut Aqua Oreuse decurrit usque ad Yonam exceptis tamen illis que ibi erant ea die qua presens carta fuit facta Volumus autem et pagina presenti decernimus ut carta illa quam canonici Senonenses a nobis habent super societatem de Thoreniaco nullius de cetero valoris sit aut momenti Hec autem supradicta ipsis et eorum heredibus concedimus salvo jure alieno et salvo jure nostro quod habemus in villis capitulorum et ecclesiarum ratione regalium Propter hoc autem ipsi dederunt nobis mille libras parisiensis monete Quod ut ratum [] Actum apud Fontem Bliaudi anno MCC septimo []
