Charter Document - 02360061
Charter Number: | 02360061 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus comes Joviniaci tam presentibus quam futuris notifico quod donavi in perpetuam elemosinam et concessi ecclesie Beate Marie de Crisenone et monialibus ibidem Deo servientibus pro remedio anime mee et pro anniversario michi annuatim cum tribus sacerdotibus faciendo xl s annui redditus quos percipient in censibus meis apud Escholivam constitutis qui michi ad festum Sancti Remigii annuatim debentur persolvi Preterea stanna apud Escholivam sita que sunt ecclesie jam dicte Crisinoni quamdiu vixero possidebo et post decessum meum ad pronominatam ecclesiam libere et absque contradictione aliqua revertentur Ut autem hec predicta firma et inviolata in perpetuum permaneant sigilli mei munimine cartam istam roborari Actum est anno Gracie MCC septimo