Charter Document - 02360054
Charter Number: | 02360054 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1205 - 1206 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Autissiodorensis et Tornodorensis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod promisi et juravi domino meo Odoni duci Burgundie quod ego heres meus qui Mailliacum tenebit capiemus domum de Votenayo de predicto duce et de ejus heredibus et quotiens domino duce necesse fuerit ipsam domum pro negotio suo ei tradam ita munitam sicut eam invenerit et ipse in eo statu in quo ei tradam michi reddet et hoc mihi jurabit Si vero quod absit ab iis conventionibus voluero resilire infra octo dies submonitionis domini ducis palicium dicte domus dirui faciam Hoc autem fide prestita de mandato meo manu ceperunt Bartholomeus de Polisiaco Willelmus de Migeio Galterius marescallus Gaufridus camerarius et Johannes Columbs qui si ab hiis conventionibus resilirem hostagium tenerent apud Montbar donec plenius emenderetur Actum anno Gratie millesimo ducentesimo quinto mense februario