Charter Document - 02360053

Charter Document - 02360053


Charter Number: 02360053
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1205
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi ad quos presentes littere pervenerint quod nos concedimus dilecte et fideli nostre B comitisse Trecensi ut si aliqui homines sui vel de feodis et abbatiis suis domaniis manentes sint apud Dimon ab anno nuper preterito et infra vel ibidem de cetero ad manendum venerint omnes possessiones illius qui hoc fecerit de quibus ille homo tenens erit ea die qua recesserit a domino suo sub quo erat remanebunt illi domino sub quo erat et a quo recedet nisi tantum fuerit homo ipse erga ipsum quod possessiones ipsi remaneant Homines autem qui nunc manentes sunt apud Dimon remanent nostri in libertate Dimonensi Si vero dominus a quo recesserit homo ille de ipso conqueri voluerit ille dominus a quo recessit jus capiet de illo apud Dimon Antiquas autem consuetudines quas terra nostra Senonensis et Moreti solet habere in terra Campanie et terra Campanie in terra nostra Senonensi et Moreti videlicet de mutuo intercursu hominum seu feminarum utpote quando homines seu femine vadunt de una terra in aliam volumus et precipimus observari in eo puncto in quo erant tempore patris nostri et comitis Henrici et nostro etiam tempore postquam communia facta fuit apud Senones et si forte super hoc intercursu aliqua contencio oriatur si homines nostri Senonensis et Moreti voluerint probare consuetudines ad usus terre Campanie de quibus contencio fuerit super hoc intercursu illas probabunt ubi debuerint Et si homines comitisse aliquas consuetudines voluerint probare ad usus terre nostre Senonensis et Moreti super eodem intercursu illas probabunt ubi debebunt Durabit autem ista concessio usquedum heres Campanie sit ad etatem tenendi terram Quod ut ratum sit sigilli nostri munimine roboramus Actum Parisius anno Gratie MCC quinto mense novembri