Charter Document - 02360050

Charter Document - 02360050


Charter Number: 02360050
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1204 - 1205
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Magister Jobertus de Ponte curie Senonensis officialis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Universitati vestre notum fieri volumus et presenti scripto protestamur quod constitutus in presencia nostra Abraam de Villa Nova Regine vendidit canonicis Beati Pauli Senonensis tres portiones terre pro viginti sex libris Pruvinensibus quorum una sita est inter Veronem et Domum Dei de Verone et altera inter cheminum et Jonam tertia vero in calma inter Veronem et Rovretum et quoddam pratum situm prope dictam Domum Dei vendidit etiam eisdem canonicis duos denarios et obolum annui census quos percipiebat ad Rovretum Hanc autem venditionem laudaverunt Nicholaus et Jaquinus filii dicti Abrae et Hugo de Verone miles de cujus feodo erant terre et pratum et census qui Hugo prefatis canonicis quittavit universum jus quod in predictis terris prato et censu habebat nec omitandum est quod sepe dictus Abraam constituit prenominatum Hugonem militem et Nicholaum superius nominatum et Andream de Villa Nova Regine nepotem prepositi ejusdem ville plegios erga canonicos de recta garantia super venditione ista portanda In cujus rei memoriam presentem paginam fecimus annotari et sigilli curie Senonensis munimine roborari Actum anno Gratie MCC quarto octavo idus aprilis