Charter Document - 02360049
| Charter Number: | 02360049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1205 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod dominus Willelmus de Nerbona dedit Bonis Hominibus qui sunt juxta Sanctum Mauricium unum sextarium avene apud Lochi et unum pratum quod est ibidem et unum hominem ad serviendum eis et X solidos annuatim et preterea concedit eis XII solidos quos Hugo frater predicti W donaverat ei [] ejus unum modium [] Hujus rei testes sunt Bernardus Garnerius Fromondus Bisella Petrus Bernardus Emericus Et hoc actum est anno MCCV
