Charter Document - 02360048

Charter Document - 02360048


Charter Number: 02360048
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Abbas de Pontiniaco qui contra formam ordinis reginam Francie cum aliis ejusdem sexus non paucis in suum monasterium introduxit ad audiendum sermonem in capitulo ad processionem in claustro et pernoctandum duabus noctibus in infirmitorio sumta occasione quod ex rescripto domini pape et ex permissione domini Cistercii eidem domine patebat aditus monasterii cum eo usque procedendum nec dominus papa nec abbas Cistercii indulserint sed nec etiam aliquid tale cogitaverint Et quia tam enorme factum sustinuit in totius ordinis injuriam licet absque omni retractatione depositionem mereretur in instanti tamen ad instantiam et petitionem domini Remensis cui negare quicquam nec volumus nec debemus et aliorum etiam episcoporum ei parcitur in presenti Verum ne omnino impunita remaneat tanta presumtio extra stallum abbatis maneat usque ad Pascha nec celebret nisi de necessitate sui officii et sex diebus sit in levi culpa tribus scilicet diebus in Cistercio et tribus in Pontiniaco uno eorum in pane et aqua hinc et inde