Charter Document - 02360047
Charter Number: | 02360047 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus comes Joviniaci notum facio tam presentibus quam futuris quod post longuas disceptationes que fuerant inter abbatem et canonicos Deiloci ex una parte et Johannem filium defuncti Milonis de Genesta ex altera super terragio territorii de Vallibus tandem in presencia mea compositum fuit inter eos in hunc modum quod tocius territorii predicti omne terragium in campis equaliter dividetur ibique partibus juste divisis et acceptis ecclesia Deiloci partem suam medietatem scilicet libere ducet ad granchiam suam si vero eandem partem admodiare voluerit de ea poterit disponere sine alterius contradictione Hec omnia laudavit Hersendis mater prefati Johannis Habuit autem prefatus Johannes pro bono pacis et concordie viginti libras de caritate ecclesie Deiloci Quod ut ratum sit sigilli mei munimine feci roborari Actum publice apud Joviniacum anno Incarnationis dominice millesimo ducentesimo quinto