Charter Document - 02360046

Charter Document - 02360046


Charter Number: 02360046
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1205
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus comes Autissiodorensis et Tornodorensis notum facio tam presentibus quam futuris quod cum discordia esset inter me et dominam meam Blancham illustrem comitissam Trecensem super percursu inter Tornodorum ex parte mea et Herviacum et Sanctum Florentinum ex parte ipsius comitisse tandem rei veritate de assensu et voluntate dicte comitisse et mea diligenter ab indigenis super hoc inquisita didicimus percursum esse inter dictas villas et ita percursus ille fuit cognitus et probatus Preterea contentiones et querelas quas adversus Hernulphum Grossum super dicto judicio quod mihi arranaverat et adversus Columbum Borginum super caduco matris sue habebam [] Actum anno gratie MCCV