Charter Document - 02360040
Charter Number: | 02360040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Autissiodori et Tornodori notum fieri volo presentibus et futuris quod centum arpenta de nemore de Bar quod est juxta Autissiodorum et coheret nemori Pontiniacensi pro salute anime mee et Y uxoris mee et liberorum meorum necnon et pro anima Agnetis quondam illustris comitisse Nivernensis carissime conjugis mee domui Pontiniacensi in qua Deo volente ego et Y conjux mea post mortem habebimus sepulturam dedi in eleemosynam Ipsam quoque eleemosynam contra omnes homines garantizabo volens ut pro hujus eleemosyne beneficio temporali annuatim in die anniversarii mei et Y uxoris mee a fratribus Deo ibidem servientibus in perpetuum orationum suarum commercium spiritale recipiamus Ut autem donatio hujus eleemosyne mee memorate domui rata et firma sit in perpetuum eam feci presenti pagine annotari et sigilli mei testimonio confirmari Actum Tornodori anno Gratie MCCIV mense novembri