Charter Document - 02360039
Charter Number: | 02360039 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Dei gratia Senon archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum nos de consensu et voluntate capituli nostri Senon ex una parte et abbas et conventus Sancte Columbe ex altera compromissemus in venerabiles viros Hugonem decanum et Gaufridum archidiaconum Parisienses super usuario nemorum Naailliaci ita quod dicto eorum et voluntati in nullo resisteremus et hoc sub pena ducentarum marcharum promisissemus prefati Hugo decanus et Gaufridus archidiaconus dictum suum protulerunt in hunc modum dicimus quod cum due sint silve una vicinior silve Naailliaci et alia remocior que dicitur Junior Foresta illam que propinquior est ville dicimus esse liberam ab omni usuario ecclesie Sancte Columbe in reliqua que Junior sive nova foresta dicitur habebit dicta ecclesia unam qnadrigatam duorum equorum singulis diebus per totum annum aliam vero habebit per tres menses cum prima duorum similiter equorum ita quod per tres menses anni habebit duas quadrigatas utramque duorum equorum illi autem tres menses incipient a crastino Natalis Domini usque ad Annunciationem Beate Marie vel a crastino ejusdem Annunciationis usque ad Nativitatem Beati Johannis Baptiste Et erit in electione monachorum incipere vel a crastino Nativitatis Domini vel a crastino Annunciationis et post inceptionem necesse erit illas tres menses continuare dicimus eciam quod licebit ecclesie Sancte Columbe tam vivum quam mortuum nemus in illa accipere nec licebit archiepiscopo aliquod facere de foresta illa unde ecclesia usuarium suum amittant Super dicto autem isto firmiter observando dabunt ecclesie Sancte Columbe litteras suas archiepiscopus et Capitulum Senon similiter abbas archiepiscopo pro se et conventu suas et quod conventus sigillum suum non habet Rogabunt eciam archiepiscopus et abbas dominum regem bona fide quod super hoc litteras suas eis concedat ad invicem et de hoc eciam dicto confirmando per litteras suas domino Pape supplicabunt Nos vero dictum eorum predicto modo prolatum ratum habentes ut in perpetuum firmiter observetur presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum Senonis anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo quarto mense octobri