Charter Document - 02360036
| Charter Number: | 02360036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gratia Autissiodori episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Cum Giemum castrum situm in nostra diocesi esset de feodo nostro ligio et quicquid ad castellariam illius pertinet domino nostro Philippo Dei gratia illustri regi Francorum jus nostrum concessimus possidendum et eidem et heredibus suis in perpetuum quitavimus salvo jure cerei quod ad accendenda lumina ecclesie Beati Stephani annuatim mancipatur Dominus quidem rex in recompensationem hujus quitationis liberaliter quitavit procurationes quas ipse et sui habebant in terra nostra nobis et successoribus nostris in perpetuum ea tamen conditione apposita quod si quanquam contigerit castrum illud cum suis pertinentiis exire de manu regia et devolvi ad talem virum qui noster homo ligius de eodem feodo sit sicut domini castri predicti usque ad hoc tempus extiterunt domino nostro regi et successoribus ejus tam nos quam successores nostri procurationes in locis consuetis debitas scilicet aput Altissiodorum et Varziacum tenebimur exhibere Quod ut sit apud posteros inconcussum litteras nostras inde fecimus Actum Senonis anno Domini MCCIII
