Charter Document - 02360031

Charter Document - 02360031


Charter Number: 02360031
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gracia abbas et conventus Vizeliaci Ascelinus dominus de Merriaco et Gaucherius frater ejus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noveritis quod super communitate quam apud Bassiacum ad invicem habemus inter predecessores nostros cyrographum emanaverat cujus seriem verbo ad verbum presenti pagine duximus inferendam [] Temporibus vero nostris controversia mota fuit inter ecclesiam Vizeliacensem et me Gaucherium de Merri super quodam torculari a me in censiva mea de Bassiaco preter ejusdem ecclesie assensu constructo que tandem in hunc modum pacificata Quod torcular deductum est in commune et nos fratres recognoscimus quod torcular in potestate Bassiaci habere non possumus sine monachis Vizeliaci nec monachi sine nobis Et nos ego Hugo abbas et conventus Vizeliaci idem recognoscimus Ne igitur super his controversia in posterum oriatur hec omnia sigillorum nostrorum munimine duximus confirmanda Actum anno Gratie MCCIIII