Charter Document - 02360025
Charter Number: | 02360025 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Dei gratia Senon archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus universis quod Petrus de Ternantes miles in manu nostra resignavit ad opus domus leprosorum de Popelin pro sexagenta libris pruviniensibus totam decimam quam habebat in parrochia de Misseriaco vel alibi et nos fratrem Bartholeum magistrum domus de Popelin nomine ejusdem domus de decima investivimus memorata Hoc laudavit Emelina uxor prefati militis coram G priore Miseriaci sicut ipse nobis firmiter asseruit Hoc etiam laudaverunt coram nobis Petrus et Sergines Milo de Ternantes milites a quibus P de Ternantes decimam illam tenebat in feodo Dedit etiam fidem corporaliter coram nobis Petrus de Ternantes quod dictam decimam bona fide prefate domui garantiret Prenominati Petrus de Sergines et Milo de Ternantes Milo Vileins de Nongueeur Herlebaudus miles de Plesseio et Hugo Bochiers civis Senonensis se fide jussores constituerunt coram nobis de recta garandia super hoc portanda In hujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri patrocinio fecimus communiri Actum anno Incarnationis dominice MCC tercio mense julio