Charter Document - 02360022

Charter Document - 02360022


Charter Number: 02360022
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus universis quod Odo de Sancto Prejecto miles in nostra presentia constitutus pro quadraginta libris pruviniensibus quitavit in perpetuum ecclesie de Pomeria usuarium quod habebat in bosco ejusdem ecclesie apud Boscum Regale et pro anniversario G fratris sui tunc defuncti et suo et Agnetis uxoris sue in perpetuum ibidem faciendo Quitavit eidem ecclesie unum sextarium frumenti qui ei annuatim ab eadem ecclesia debebatur et hec premissa a nullo tenuerat dictus Odo nisi ab ecclesia memorata sicut ipse asseruit coram nobis Ne autem super premissis alicujus malignitate eadem ecclesia indebite vexaretur idem Odo portanda super hoc eidem ecclesie garandia fidem corporaliter prestitit in presentia nostra Hilduinum etiam de Basochiis et Erlebaudum de Velnessa milites de hoc ipso fide jussores constituit hoc modo quod si opus fuerit infra octo dies postquam fuerint ab abbatissa submoniti ei apud Braium captionem tenebunt donec ecclesia in pace teneat que superius sunt notata Hoc laudavit Agnes uxor dicti Odonis Gilo et Gaufridus filii Emelina et Eustachia filie et Garnerus de Villari Boneus gener ejusdem Odonis Ut autem premissa rata maneant et firma presentem paginam scribi fecimus et sigilli nostri caractere consignari Actum anno Verbi incarnati MCCII