Charter Document - 02360020
Charter Number: | 02360020 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Daimbertus dominus castri Selleniaci tam futuris quam presentibus notum facio ex cambiesne me fratribus Sancti Mariani duas partes terre sitas subtus pontem Bellimontis integre ab eis sicut a me possesse fuerant possidendas pro duabus aliis quas ad molendina nova ipsi possidebant De quibus sane terris nullam consuetudinem ipsi fratres mihi vel alii solvere tenebuntur laudantibus et concedentibus hoc leprosis de Selleniaco quorum erat decima earundem terrarum pro qua in terris illis decimam habebunt quas predictis fratribus nobis pro excambio tradiderunt Dedi etiam predicte ecclesie vel fratribus in elemosinam arpentum terre subtus nemus de Siau inter terram eorum que fuit domine de Crus et novalia itidem eorum libere et absque omni consuetudine possidendum Hec omnia laudaverunt Margareta uxor mea et Stephanus filius meus Et de his vel nos vel heredes nostri perpetuo garantiam predicte feremus ecclesie Actum anno incarnationis Domini MCCII