Charter Document - 02360018
Charter Number: | 02360018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1202 - 1203 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Quinciacensibus Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem [] Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu usum duarum quadrigarum equis quatuor trahendarum in nemoribus de Crusiaco a bone memorie comitibus Nivernensibus domui vestre intuitu pietatis concessum domum quoque de Trecis et molendinum de Argentunaco cum pertinentiis suis a nobili muliere domina Neellarum vobis collata sicut ea juste ac sine controversia possidetis vobis et per vos successoribus vestris auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirmationis paginam infringere [] Datum Anagnie II nonas februarii pontificatus nostri anno quarto Collatio fit Signe C Maceus et Biguerne