Charter Document - 02360014

Charter Document - 02360014


Charter Number: 02360014
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Garnerius Dei gracia Trecensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore Noverit universitas vestra quod in terris ecclesie Senon quas dudum tenuimus apud Thoriniacum constitutis nichil habemus preter solum mutuum et nobis ad vitam nostram tantum a predicte ecclesie Beati Stephani capitulo sunt concesse nec aliquis successorum nostrorum episcoporum Trecensium in ipsis terris aliquid poterit reclamare sed post decessum nostrum ad predictam ecclesiam libere revertentur Preterea quia eadem ecclesiam caram habemus utpote qui ab ea fuimus ad Trecensem cathedram evocati ipsi ecclesie dedimus dimidium modium bladi annuatim habendum in decima Thoriniaci videlicet duos sextarios siliginis et quatuor tremesii ad mensuram ejusdem ville ad anniversarium nostrum in eadem ecclesia perpetuo faciendum et huic donationi consensum prebuit karissimus nepos noster Guido miles ad quem ejusdem ville dominium pertinebat Actum anno Domini millesimo ducentesimo secundo