Charter Document - 02360013
Charter Number: | 02360013 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Blancha comitissa Trecensis palatina notum facio omnibus ad quos littere iste pervenerint quod vir venerabilis et amicus meus Fulco abbas et conventus Sancti Remigii Senon de rebus quod mihi pro Judeis meis debebant finem meam fecerunt talem in hunc modum quod omnes redditus quos aput Vallem Hedere et aput Vicum Novum habent posuerunt in manu mea tali modo quod usque ad novem annos tenebo et habebo eos et singulis annis in festo Sancti Remigii habebo de debito meo centum et quinquaginta libras si quid amplius est monachorum erit quod autem deficeret perfici mihi debet Et hec conventiones teneri mihi debent usque ad novem annos completos ultimo autem anno videlicet nono debeo habere ducentas libras que sunt de ultima paga Actum Senonis anno Domini MCC secundo mense aprili Datum per manum Galteri cancellarii mei Ita Johannis