Charter Document - 02360010
Charter Number: | 02360010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dominus de Crus tam futuris quam presentibus notum facio quod Agnes mea venerabilis mater moriens dimisit ob remedium anime sue ecclesie et fratribus Sancti Mariani terram quandam sitam in terragio Philippi militis de Cheni et Sancti Germani Autissiodorensis Quam terram ipsa dudum emerat ab uxore Thome de Cheni quondam hominis sui Quittavit etiam predicte ecclesie vel fratribus quicquid juris habebat in quadam terra quam ipsi fratres emerant a Stephano cognomento Comite Igitur ob amore Dei et venerabilis matris mee ego concessi atque laudavi et hoc ipsum sigilli mei appositione firmavi anno incarnationis Domini MCCI