Charter Document - 02360007

Charter Document - 02360007


Charter Number: 02360007
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus dominus Raveriarum notum facio presentibus et futuris quod pro salute anime mee et anime patris mei laude et assensu uxoris mee Nicholae et fratris mei Iocelini et sororum mearum Helisabeth et Agnetis dedi ecclesie Molismensi in qua sepultus est pater meus quicquid apud Sestiniacum quocunque modo possidebam acquitans etiam omnes querelas quas pater meus adversus ecclesiam sepedictam habebat exceptis gageriis Lamberti Joduini et excepto quod acquiram de omnibus que in posse meo possident Molismenses Auxilium et consilium meum promitto et in manu sacriste hec suprascripta redduntur Testes sunt Jocelinus de Avalon Bartholomeus de Polesi Helya de Birre Actum hoc anno Verbi incarnati MCCI