Charter Document - 02360006
Charter Number: | 02360006 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo Dei gracia Parisiensis episcopus et Droco de Merloto constabularius Francie omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverint universi quod cum dilecti in Christo G abbas et fratres Pontiniacenses conquesti fuissent quod homines citra aquam de Senein ex parte Autisiodori constituti ipsis super nemoribus suis que sunt ex altera parte aque ejusdem injuriosi plurimum existebant et illustris domina comitissa Veromanduensis ipsius rei inquisitionem nobis et decisionem pariter commisisset nos apud Venossam convenientes hominum qui fuerunt ex utraque parte producti juramenta recepimus Ex parte comitisse juraverunt Johannes vicecomes Laniaci Evrardus Maallonis Cristianus Petrus de Ponte Guiardus Jocelins Petrus de Coland Humbertus Trulled Ex parte vero abbatis et fratrum Pontiniacensium juraverunt Stephanus de Sancta Porcaria frater Amauricus conversus Ascelinus de Campis Theobaldus Sesneaus et Radulfus Morellus Receptis itaque juramentis ipsorum et testimoniis diligentius intellectis inspecta etiam carta Willelmi quondam comitis Nivernensis que a predictis fratribus fuit nobis exhibita pronuntiavimus et per rectum diximus quod nullus hominum citra aquam predictam ex parte Autissiodori manentium nec etiam homines quidam de Venossa qui vocantur Heredes vel alii habent usagium in predictis nemoribus eorumdem fratrum neque in vivo neque in mortue nemore In cujus rei testimonium presentem cartam fieri et sigillorum nostrorum fecimus impressione muniri Actum anno incarnati Verbi MCC