Charter Document - 02360005

Charter Document - 02360005


Charter Number: 02360005
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Yterius dominus de Tociaco et Baiserna pro anniversario patris mei et pro animabus omnium antecessorum meorum ut requiem habeant sempiternam et pro me ipso et matre mea et fratribus meis et omnibus amicis meis viventibus quacunque sit transeamus per bona temporalia ut non admittamur eterna laudo et concedo in perpetuum donum seu elemosinam quam fecit Raynaldus cognomento Caprarius fratribus Regniaci videlicet de terra plana quam habebat ou Bruau citra Choram et costa nemorosa sita super fluvium Chore desuper abbatiam Regniaci cum tota justicia sicut clauditur hiis terminis videlicet a petraria Rubea usque ad terram dou Rovre que fuit Ascelini de Castro Censurii domini de Meriaco Concessi eciam ipsis omnes aisencias pascuarum sine dampno segetum et pratorum quod si forte deprensa fuerint animalia eorum in aliquo manifesto forefacto reddito tantummodo capitali liberi erunt et immunes ab omni alia emenda Et ob hoc habui de beneficio Regniaci quinquaginta libras Hoc eciam laudaverunt fratres mei Ansericus et Narjotus Actum anno incarnati Verbi MCC primo