Charter Document - 02360001
Charter Number: | 02360001 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi pariter et futuri quod nos pietatis intuitu et ob salutem anime nostre et antecessorum nostrorum Capellano capelle nostre Senonensis qui assiduus sit in capella et singulis diebus ibi celebret divina sicut alii capellani in aliis capellis nostris damus duos modios frumenti ad mensuram parisiensem percipiendos ab eo singulis annis in granario nostro senon et duos modios vini de clauso nostro senon ad mensuram senon et viginti solidos parisiensis monete de reditibus nostris Senonis Omnia autem ista percipiet predictus capellanus annuatim in festo Omnium Sanctorum Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli mei auctoritate et regii Karactere inferius annotato precepimus confirmari Actum Moreto anno ab incarnatione Domini M ducentesimo regni nostri anno vicesimo secundo Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Droconis constabularii Data vacante cancellaria