Charter Document - 02351118
Charter Number: | 02351118 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ego Galterus Dei gratia Lingonensis ecclesie episcopus notum facio presentibus et futuris quod Hugo et Walo domini de Vanlaio concesserunt Deo et ecclesie Beati Michaelis et monachis ibi degentibus usuarium omnium nemorum suorum ad omnes usus ecclesie et domorum suarum et ad omnia que proprie ad abbaciam pertinent et ad usus molendinorum que sunt in burgo Tornodori Concesserunt etiam omne usuarium ad opus domus et grangie et furni de Curcesecreta in omnibus necessariis suis et pasturam omnibus animalibus de abbacia et omnibus animalibus hominum de Curcesecreta excepto pasnatico porcorum Monachi autem mittent in omnibus nemoribus de Vanlaio porcos suos et sexaginta erunt sine pasnatico Concesserunt etiam quandam terram que dicitur Vallis Guia ecclesie possidendam Pastores et custodes animalium accipient in nemore baculum aculeum et roortam sed non accipient hec de quercu sive de fago Sciendum autem quod fores tam de Anglo et de Chutana et foresta Annonis et terram de Fornaco abbas Sancti Michaelis sua esse asserebat Quapropter predictam conditionem abbas remisit