Charter Document - 02351035

Charter Document - 02351035


Charter Number: 02351035
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1082
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ego quoque Rainardus Gaufridi filius comitis hoc donum Leterici et dona que pater meus predicte ecclesie Sancte Marie contulit laudo et concedo Insuper etiam tam pro mea quam et pro patris mei anima medietatem decime quam hactenus pater meus retinuerat et cum ipsa quam habent in perpetuo possidendam monachis concedo Horum donorum atque laudationum testes sunt qui presentes interfuere Gilduinus vicecomes Wido de Siligniaco Herbertus Warnerii filius cum aliis multis et ejusdem castri populo Factum publice castro Jauviniaco anno dominice Incarnationis MLXXX secundo mense januario regnante Philippo anno vigesimo secundo rege Francorum