Charter Document - 02350527

Charter Document - 02350527


Charter Number: 02350527
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego P Sancte Winnemari decanus notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego dedi et concessi Deo et ecclesie Beati Michaelis donum et tractum quod in ecclesia Beati Winnemarii habebam quod mihi concessum fuit quando ab eis prioratum accepi Hoc autem eis quitavi in presencia G Tornonodorensis decani et domini Emarraci presbiteri de Braiche Genoile et Simonis Canuti clerici et in presencia conventus Quod ut ratum et inconcussum in perpetuum habeatur litteras presentes feci sigilli mei munimine roborari Actum anno gracie MCCVI