Charter Document - 02350511

Charter Document - 02350511


Charter Number: 02350511
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lucius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Eduensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Ex litteris capituli tui nobis patet quod ecclesia Castri Censurii sicut antecessoribus fuerat de jure subjecta ita tibi debeat ratione pontificalis officii subjacere unde nos jura tua tam in hoc quam in aliis integra tibi volentes et illibata servari prefatam ecclesiam sicut ad nos pertinet et tu etiam sine controversia nosceris obtinere tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum Datum Veronis X kalend februarii