Charter Document - 02350510
Charter Number: | 02350510 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Tornodori et Altissiodori notum volo fieri universis presentes litteras inspecturis quod compromisi et concessi et in bona fide juravi quod non mittam manum in aliquem hominem de hominibus Tornodori vel in aliquam mulierem nisi pro latrocinio vel homicidio vel pro muliere afforciata vel adulterio si vero aliqua maaueria facta fuerit sine sanguine pacificari potest sine comite et sine suo mandato nisi aliquis fuerit qui inde clamet Si vero maaueria fuerit cum sanguine ipsa veniet in justitiam meam vel in justitiam prepositi mei Si quis autem percusserit alium secundum cognitionem rei ille super quem injuria invenietur emendabit et rectum faciet Ego autem quictavi Burgenses Tornodori de omnibus querelis usque in hoc tempus Quotiens vero mutabo prepositum meum prepositus jurabit has conventiones observandas Prepositus quidem habebit tantum duos servientes et idoneos in baillivia sua Hoc autem laudatum ab Yolende uxore mea et sigillo suo confirmatum sigilli mei caractere muniri precepi Actum et datum publice Tornodori anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo mense januario